presepe-blog.png

Venite adoremus
Adeste fideles, laeti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem
Natum videte, Regem angelorum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum.

En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores adproperant.
Et nos ovantes gradu festinemus
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus, Dominum.

Cantet nunc io, chorus angelorum
Cantet nunc aula caelestium
Gloria, gloria in excelsis Deo
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus, Dominum.

Ergo qui natus die hodierna
Jesu, tibi sit gloria!
Patris aeterni verbum caro factum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus, Domine.

Tags: Random Varie

Annunci